Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[23]
de illis, cum volemus. Democriti
autem securitas, quae est animi tamquam1 tranquillitas,
quam appellant εὐθυμίαν, eo separanda fuit ab hac
disputatione, quia ista animi tranquillitas ea ipsa2
est3 beata vita; quaerimus autem, non quae sit,4 sed
unde sit. Iam explosae eiectaeque sententiae Pyrrhonis,
Aristonis, Erilli quod in hunc orbem, quem circumscripsimus, incidere non possunt, adhibendae omnino
non fuerunt. nam cum omnis haec quaestio de finibus
et quasi de extremis bonorum et malorum ab eo proficiscatur, quod diximus5 naturae esse aptum et accommodatum, quodque ipsum per se primum appetatur,
hoc totum et ii tollunt, qui in rebus iis, in quibus nihil
quod non aut honestum aut turpe sit, negant esse6
ullam causam, cur aliud alii anteponatur, nec inter
eas res quicquam7 omnino putant interesse, et Erillus,
si ita sensit, nihil esse bonum praeter scientiam,
omnem consilii capiendi causam inventionemque officii sustulit. Sic exclusis sententiis reliquorum cum
praeterea nulla esse possit, haec antiquorum valeat
necesse est. ergo8 instituto veterum, quo etiam Stoici
utuntur, hinc capiamus exordium.
9.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.